Psalms 49

1psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum va 2ex Sion species decoris eius va 3Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida va 4advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum va 5congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia va 6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma va 7audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum va 8non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper va 9non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos va 10quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves va 11cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est va 12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius va 13numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo va 14immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua va 15et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma va 16peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum va 17tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum va 18si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas va 19os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos va 20sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum va 21haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam va 22intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat va 23sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei

va

Copyright information for VulgJ